AUTEPSA

AUTEPSA
AUTEPSA
Graece ὁ Αὐθέψης, occurrit apud Ael. Lamprid. in Hiliogabalo, c. 19. Primus deinde autepsas argenteas habuit: primus etiam cacabos, sartaginemque aut aliud genus coquinarii vasis et ad focum apti designat, ut et πανςθέψης, quae sartago exponitur in veter. optimo Glossario.
Fallitur autem Lampridius, nisi de Heliogabalo privato loquatur; imo nec ita quidem ei fides constabit. Nam cum lectos, plane argenteos atque aureos, apud veteres Graecos Latinosque etiam in Pandectis, inveniamus, probabile neutiquam est, inventum hoc esse Alagabli, mensas aut cacabos ex argento conficere. De mensis sane argenteis apud Romanos, Plinium vide l. 33. c. 11. qui et vasa coquinaria iam inde a Calvo Oratore fieri ex argento coepisle, ibidem observat: autepsae autem et cacabi inter ista, etc. Casaubon. et Salmas. ad Lamprid. Vide quoque infra in voce Cacabus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”